TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 13.] Quare autem valde hoc times? Quasi diceretur, Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; ut venirent ad illam abyssum. de qua dictum est, Judicia tua sicut abyssus multa; ut ad illud profundum pervenirent, ubi peccatores qui contemnunt, ceciderunt. Ceciderunt: ubi primo ceciderunt? In pede superbiae. Audite pedem superbiae: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Venit ergo illis pes superbiae, unde venerunt in profundum: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, facere quae non conveniunt 48Rom. I, 21, 24 . Radicem peccati, et caput peccati timuit qui dixit: Non veniat mihi pes superbiae. Quare illum pedem dixit? Quia superbiendo Deum deseruit, et discessit: pedem ipsius, affectum ipsius dixit. Non veniat mihi pes superbiae; et manus peccatoris non moveat me: id est, opera peccatoris non me dimoveant a te, ut imitari illa velim. Quare autem contra superbiam hoc dicit, Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem? Quia qui modo iniqui sunt, in superbia ceciderunt. Ideo cum cautam faceret Dominus Ecclesiam, ait: Illa tuum, inquit, observabit caput, et tu ejus calcaneum 49Gen. III, 15 . Serpens observat quando tibi veniat pes superbiae, quando labaris, ut dejiciat; tu autem caput ejus observa: initium omnis peccati superbia 50Eccli. X, 15. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare: prior ille qui in veritate non stetit, deinde per eum illi quos dimisit Deus de paradiso. Unde ille humilis qui non se dicit dignum solvere corrigiam calceamenti, non est expulsus, sed stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 51Joan. I, 27; III, 29, et non propter suam, ne veniat ei pes superbiae, et expellatur, nec possit stare.

Notes

  1. 48. Rom. I, 21, 24
  2. 49. Gen. III, 15
  3. 50. Eccli. X, 15
  4. 51. Joan. I, 27; III, 29