[vers. 18.] Ne timueris cum dives factus fuerit homo; et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quare, ne timueris? Quoniam non cum morietur, accipiet omnia. Vides viventem, cogita morientem. Quid hic habeat attendis, quid secum tollat attende. Quid secum tollit? Multum auri habet, multum argenti habet, multum praediorum, mancipiorum: moritur; remanent illa, nescit quibus. Etsi enim dimittit quibus vult, non servat quibus vult. Multi enim et non sibi dimissa acquisierunt, et multi sibi dimissa perdiderunt. Remanent ergo illa omnia, et tollit secum, quid? Forte dicit aliquis: Illud secum tollit unde involvitur, et quod illi erogatur ad pretiosum et marmoratum sepulcrum, ad instruendam memoriam, hoc secum tollit. Ego dico: Nec hoc; exhibentur enim ista non sentienti. Si dormientem et non vigilantem ornas, in lecto secum illa habet: forte ornamenta insunt in corpore jacentis, et forte ille in somnis in pannis se videt. Quod sentit ei plus est, quam quod non sentit. Quanquam et illud cum evigilaverit non erit: tamen dormienti magis illud erat quod in somnis videbat, quam illud quod non sentiebat. Quid ergo, fratres (dicant sibi homines, Erogetur ad mortem meam; quare dimitto haeredes meos divites? Multa habebunt de meo, habeam et ego aliquid de meo, in corpore meo), quid habebit corpus mortuum? quid habebit caro putrescens? quid habebit caro non sentiens? Si aliquid habuit dives ille, cujus lingua sicca erat 56Luc. XVI, 24, tunc habet homo aliquid de suo. Fratres, numquid sic legimus in Evangelio, quia dives ille cum holosericis et byssinis tegumentis apparebat in igne? Numquid qualis erat in epulis ad mensam, talis erat et apud inferos? Cum sitiret, et stillam desideraret, non ibi erant illa omnia. Non ergo secum accipit homo omnia, nec quod tollit sepultura, tollit secum mortuus. Ubi enim sensus, ibi homo: ubi nullus sensus, non est homo. Jacet vas quod continebat hominem, domus quae habebat hominem. Corpus dicamus domum, spiritum dicamus habitatorem domus. Spiritus torquetur apud inferos: quid illi prodest, quia corpus jacet in cinnamis et aromatibus, involutum pretiosis linteis? Tanquam si dominus domus mittatur in exsilium, et tu ornes parietes ipsius. Ille in exsilio eget, et fame deficit, vix sibi unam cellam invenit ubi somnum capiat, et tu dicis: Felix est, nam ornata est domus illius. Quis te non aut jocari, aut insanire arbitretur? Ornas corpus, torquetur spiritus. Da aliquid spiritui, et dedisti aliquid mortuo. Sed quid illi dabis, quando unam guttam desideravit, et non accipit? Hic enim contempsit mittere ante se aliquid. Quare contempsit? Quia haec via eorum scandalum est illis. Non putavit vitam nisi praesentem, non cogitavit nisi quemadmodum pretiosis vestibus obvolutus sepeliretur. Ablata est ab illo anima ejus, sicut Dominus dicit: Stulte, hac nocte auferetur anima tua, et quae praeparasti, cujus erunt 57Id. XII, 20 ? Et impletum est in illo quod iste psalmus dicit: Ne timueris, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam non cum morietur accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria ejus.