Satis autem hic expressum est, judicio Dei fieri haec in illis per angelos malos, in hoc saeculo maligno, tanquam in Aegypto et in campo Thaneos, ubi humiles esse debemus, donec veniat saeculum ubi exaltari ex ista humilitate mereamur. Nam et Aegyptus in hebraea lingua Tenebras vel Tribulationes significat, in qua lingua Thanis, sicut commemoravi, humile intelligitur esse Mandatum. De angelis ergo malis in isto psalmo, cum de ipsis plagis loqueretur, sic interpositum est, quod non transitorie praetereundum est: Misit in eos, inquit, iram indignationis suae; indignationem et iram, et tribulationem, immissionem, per angelos malos. Esse autem diabolum et angelos ejus tam malos utique, ut eis ignis praeparetur aeternus, nullus fidelis ignorat: sed immitti per eos immissionem super quoslibet a Domino Deo, quos hac poena judicat dignos, durum videtur eis qui minus idonei sunt cogitare quemadmodum summa Dei justitia bene utatur et malis. Quos quidem, quantum pertinet ad eorum substantiam, quis alius quam ipse fecit? Sed malos ipse non fecit: utitur tamen eis, quoniam bonus est, bene, id est convenienter et juste; sicut e contra iniqui creaturis ejus bonis utuntur male. Utitur ergo Deus angelis malis, non solum ad puniendos malos, sicuti in istis omnibus de quibus loquitur Psalmus, sicut in rege Achab, quem fallaciae spiritus ex Dei voluntate seduxit ut caderet in bello 88III Reg. XXII, 22; verum etiam ad probandos et manifestandos bonos, sicuti fecit in Job. Quod autem pertinet ad istam materiam corporalem visibilium elementorum, puto quod ea possunt uti Angeli et boni et mali, quantum cuique potestas est; quemadmodum et homines boni malique utuntur talibus, quantum possunt pro modulo infirmitatis humanae. Nam et terra utimur, et aqua, et aere, et igne, non solum in necessariis rebus sustentationis nostrae, verum etiam in multis superfluis et ludicris, et mirabiliter artificiosis operibus. Nam innumerabilia quae appellantur μηχανήματα, his elementis arte tractatis modificantur. Sed in haec Angelis longe amplior est potestas, et bonis, et malis, quamvis utique major bonis; sed quantum Dei nutu atque ordine jubetur aut sinitur, sicut et nobis. Neque enim in his omnia quae volumus possumus. In libro autem fidelissimo legimus diabolum potuisse etiam de coelo ignem immittere, ad sancti viri tantum pecorum numerum mirabili et horrendo impetu consumendum; quod diabolo tribuere nemo fidelium fortassis auderet, nisi sanctae Scripturae auctoritate legeretur. Sed ille vir, Dei dono justus, et fortis, et pie peritus, non ait, Dominus dedit, diabolus abstulit; sed, Dominus dedit, Dominus abstulit 89Job I, 16, 21 ; optime sciens diabolum etiam quod facere de istis elementis poterat, non tamen servo Dei, nisi ejus Domino volente ac permittente fuisse facturum; malitiam diaboli confundebat, quoniam quis illa in se probando uteretur, sciebat. In filiis vero diffidentiae tanquam in suis mancipiis operatur 90Ephes. II, 2, quemadmodum homines in pecoribus suis; et illic tamen quantum Dei justo judicio sinitur. Sed aliud est quando potestas ejus etiam a suis, sicut ei placet, tractandis majore potestate prohibetur; aliud quando ei potestas etiam in eos qui ab illo alieni sunt datur. Sicut homo de pecore suo, pro humano captu, facit quod vult; nec sane facit, si prohibeatur a potestate majore: de alieno autem pecore ut faciat, exspectat sibi potestatem dari ab illo cujus est. Ibi ergo potestas quae fuerat, prohibetur; hic autem quae non fuerat, tribuitur.