TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva. Hoc consequens est. Nam quorum oculi fuerint obscurati, ne videant, sequitur ut dorsum illorum incurvetur. Unde hoc? Quia cum cessaverint superna cognoscere, necesse est ut de inferioribus cogitent. Qui bene audit, Sursum cor, curvum dorsum non habet. Erecta quippe statura exspectat spem repositam sibi in coelo; maxime si praemittat thesaurum suum, quo sequatur cor ejus 92Matth. VI, 21. At vero qui futurae vitae spem non intelligunt jam excaecati, de inferioribus cogitant: et hoc est habere dorsum curvum; a quo morbo Dominus mulierem illam liberavit. Alligaverat enim eam satanas annis decem et octo; et eam curvatam erexit, et quia sabbato faciebat, scandalizati sunt Judaei: bene scandalizati sunt de illa erecta, ipsi curvi 93Luc. XIII, 16. Et dorsum illorum semper incurva.

Notes

  1. 92. Matth. VI, 21
  2. 93. Luc. XIII, 16