TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 13.] Transit fenum, transit flos peccatorum: quid de justis? «Justus ut palma florebit.» Illi exoriuntur sicut fenum; «justus ut palma florebit.» In palma altitudinem significavit. Forte et hoc significavit in palma, quia in novissimis suis pulchra est; ut initium ejus a terra ducas, finem ipsius in cacumine, ubi habet totam pulchritudinem: aspera radix videtur in terra, pulchra coma sub coelo est. Erit ergo et tua pulchritudo in fine. Radix tua fixa sit: sed sursum versus habemus radicem nostram. Radix enim nostra Christus est, qui ascendit in coelum. Humiliatus exaltabitur. «Velut cedrus in Libano, multiplicabitur.» Videte quas arbores dixit: «Justus ut palma florebit; velut cedrus in Libano, multiplicabitur.» Numquid cum sol exierit, arescit palma? numquid arescit cedrus? Cum autem sol candens aliquando fuerit, arescit fenum. Veniet ergo judicium, ut arescant peccatores, et virescant fideles. «Velut cedrus in Libano, multiplicabitur.»