TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Polluerunt testamentum ejus. Lege testamentum quod polluerunt: In semine tuo benedicentur omnes gentes 61Gen. XII, 3, et XXVI, 4 . Polluerunt testamentum ejus. Tu contra ista verba testatoris quid dicis? Africa sola istam gratiam meruit sancti Donati, in ipso remansit Ecclesia Christi. Dic saltem, Ecclesia Donati. Quare adjungis, Christi, de quo dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Post Donatum vis ire? Pone Christum, et sic recede. Videte ergo quid sequitur: Polluerunt testamentum ejus. Quod testamentum? Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Apostolus dicit: Fratres, tamen hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus 62Gal. III, 15, 16 . In hoc ergo Christo quod promissum est testamentum? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Tu qui dimisisti unitatem omnium gentium, et in parte remansisti, polluisti testamentum ejus. Quod tibi ergo contigit, ut exterminareris, ut ab haereditate separareris, de ira Dei est. Attende enim quid sequatur: Polluerunt testamentum ejus; divisi sunt prae ira vultus ejus. Quid exspectatis, qua majore nota ostendantur haeretici? Divisi sunt prae ira vultus ejus.

Notes

  1. 61. Gen. XII, 3, et XXVI, 4
  2. 62. Gal. III, 15, 16