[vers. 59, 60.] Audivit Deus, et sprevit: id est, advertit, et vindicavit. Et ad nihilum redegit nimis Israel. Deo quippe spernente quid remanserunt, qui Deo adjuvante fuerunt quod fuerunt? Nimirum autem rem illam gestam commemorat, quando victi sunt ab Allophylis tempore Heli sacerdotis, et Arca Domini capta est, et magna strage vastati sunt 106I Reg. IV, 10, 11. Hoc est quod dicit, Et repulit tabernaculum Selom, tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus. Eleganter exposuit quare repulerit tabernaculum suum, cum ait, ubi habitavit in hominibus. Cum ergo digni non essent in quibus habitaret, cur non repelleret tabernaculum, quod utique non propter se instituerat, sed propter ipsos, quos jam judicabat indignos in quibus habitaret?