[vers. 6.] Increpasti gentes, et periit impius. Convenientius hoc Domino Jesu Christo dici, quam ipsum dicere, accipimus. Quis enim alius increpavit gentes, et periit impius, nisi qui postea quam ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum, quo completi Apostoli, cum fiducia praedicarent verbum Dei, et peccata hominum libere arguerent? qua increpatione periit impius; quia justificatus est impius, et factus est pius. Nomen eorum delesti in saeculum, et in saeculum saeculi. Deletum est nomen impiorum: non enim appellantur impii, qui Deo vero credunt. Deletur autem nomen eorum in saeculum, id est, quamdiu temporale saeculum volvitur. Et in saeculum saeculi. Quid est saeculum saeculi, nisi cujus effigiem et tanquam umbram habet hoc saeculum? Vicissitudo enim temporum sibi succedentium, dum luna minuitur et rursus impletur, dum sol omni anno locum suum repetit, dum ver, vel aestas, vel autumnus, vel hiems sic transit ut redeat, aeternitatis quaedam imitatio est. Sed hujus saeculi saeculum est quod incommutabili aeternitate consistit. Sicut versus in animo, et versus in voce: ille intelligitur, iste auditur; et ille istum modificat: et ideo ille in arte operatur et manet, iste in aere sonat et transit. Sic hujus mutabilis saeculi modus ab illo incommutabili saeculo definitur, quod dicitur saeculum saeculi: et ideo illud in arte Dei, hoc est in Sapientia et Virtute permanet; hoc autem in creaturae administratione peragitur. Si tamen non repetitio est, ut postea quam dictum est in saeculum, ne hoc acciperetur quod transit, subjiceretur in saeculum saeculi. Nam in graecis exemplaribus sic est: εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος ; quod Latini plerique interpretati sunt, non in saeculum, et in saeculum saeculi, sed, in aeternum, et in saeculum saeculi: ut in eo quod dictum est in saeculum saeculi, illud exponeretur quod dictum est in aeternum. Nomen ergo impiorum delesti in aeternum, quia deinceps nunquam erunt impii. Et si in hoc saeculum non tenditur nomen eorum, multo minus in saeculum saeculi.