TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hic occurrebat animo parvulae fidei: Si ergo Deus gratis est colendus, et testamenti aeterni haereditas ipse a seipso requirendus; mortalem istam vitam quaerentium eum, et temporales necessitates, an et ipsa suae misericordiae multiplicatione non deserit? Nam intente audite quid praestiterit patribus nostris, vel in quibus fidei exempla constituit, vel qui ex illorum carne propagati etiam fidem imitati sunt. «Cum essent ipsi numero brevi, paucissimi et incolae in ea:» id est, in terra Chanaan. «Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum. Non reliquit hominem nocere eis, et arguit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.»