TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et quasi quaereres, Quando satiat? modo enim non satior; ad quodcumque me convertero, vilescit mihi adeptum, quamvis accenderit desideratum: cum omnia quae dum non habeo amo, cum habuero contemno, quod bonum me satiabit? Laus Dei. Et ipsa, cum corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, non impletur anima mea, non perficitur: aliae de corruptione delectationes indigentiarum detorquent me ab illa. Quando satiabitur desiderium meum in bonis? quando, quaeris? «Renovabitur sicut aquilae juventus tua.» Quaeris ergo quando satietur in bonis anima tua? Quando renovata fuerit juventus tua. Et addidit, «sicut aquilae.» Profecto hic aliquid latet: quod tamen dici de aquila solet, non tacemus, quia non est ab re hoc intelligere. Illud tantummodo insinuatum sit cordibus nostris, non sine causa dictum esse a Spiritu sancto, «Renovabitur sicut aquilae juventus tua.» Resurrectionem enim quamdam significavit nobis. Et quidem renovatur et juventus aquilae, sed non ad immortalitatem. Data est enim similitudo, quantum de re mortali potuit trahi ad rem utcumque significandam immortalem, non ad demonstrandam. Dicitur aquila, cum senectute corporis pressa fuerit, immoderatione rostri crescentis cibum capere non posse. Pars enim rostri ejus superior, quae supra partem inferiorem aduncatur, cum prae senecta immoderatius creverit, longitudo ejus incrementi non eam sinit os aperire, ut sit aliquod intervallum inter inferiorem partem et uncum superiorem. Nisi enim aliquod intervallum pateat, non habet morsus quasi forcipem, unde velut tondeat quod transmittat in fauces. Crescente itaque superiore parte, et nimis aduncata, non poterit os aperire et aliquid capere. Hoc ei facit vetustas. Praegravatur languore senectutis, et inopia comedendi languescit nimis; utraque re, et aetatis et egestatis accedente. Itaque modo quodam naturali in mensura reparandae quasi juventutis, aquila dicitur collidere et percutere ad petram ipsum quasi labium suum superius, quo nimis crescente edendi aditus clauditur: atque ita conterendo illud ad petram excutit, et caret prioris rostri onere, quo cibus impediebatur. Accedit ad cibum, et omnia reparantur: erit post senectutem tanquam juvenis aquila; redit vigor omnium membrorum, nitor plumarum, gubernacula pennarum, volat excelsa sicut antea, fit in ea quaedam resurrectio. Ad hoc enim exposita est ista similitudo: sicut de luna ponitur, quia deminuta et quodammodo intercepta luna rursus nascitur et impletur; et significat nobis resurrectionem; sed impleta illa non permanet; rursus minuitur, ut semper significet. Sic ergo et hoc quod de aquila dictum est: non ad immortalitatem aquila reparatur, nos autem ad vitam aeternam; sed tamen propterea inde ducta est similitudo, ut quod nos impedit, petra nobis auferat. Non ergo praesumas de viribus tuis; firmitas petrae tibi excutit vetustatem: «Petra autem erat Christus» 24I Cor. X, 4 . In Christo renovabitur sicut aquilae juventus nostra. Etenim inveteravimus inter inimicos nostros, sicut nota est vox psalmi: «Inveteravi,» inquit, «in omnibus inimicis meis» 25Psal. VI, 8 . Unde inveteravimus? Carne mortali, carne ista fenea: et ideo, «Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum» 26Psal. CI, 5 . «Oblitus sum,» inquit, «manducare panem meum.» Crevit vetustas, os clausit, atteratur in petra.

Notes

  1. 24. I Cor. X, 4
  2. 25. Psal. VI, 8
  3. 26. Psal. CI, 5