TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dirige in conspectu tuo iter meum. Nihil manifestius est, quam in tempus eum commendare quo proficit; hoc est enim iter quod non terrarum locis peragitur, sed affectibus animorum. In conspectu, inquit, tuo dirige iter meum: id est, ubi nullus hominum videt, quibus credendum non est laudantibus, aut vituperantibus; non enim ullo modo possunt de aliena conscientia judicare, in qua iter dirigitur ad Deum. Ideo subjecit, Quoniam non est in ore eorum veritas, quibus utique judicantibus non est credendum, et ideo intro ad conscientiam et ad Dei conspectum confugiendum est. Cor eorum vanum est: quomodo ergo potest esse in ore eorum veritas, quorum cor fallitur de peccato et poena peccati? Unde revocantur homines illa voce: Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium 22Psal. IV, 3 ?

Notes

  1. 22. Psal. IV, 3