[vers. 9.] Venite, et videte opera Domini. Jam de hac susceptione quid fecit Dominus? Animadverte orbem terrarum, veni, et vide. Si enim non venis, non vides; si non vides, non credis; si non credis, longe stas: si credis, venis; si credis, vides. Quomodo enim venitur ad montem istum? Numquid pedibus? numquid navibus? numquid pennis? numquid equis? Quantum attinet ad locorum spatia, ne satagas, ne conturberis, ipse ad te venit. Etenim ex lapide parvo crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae. Quid vis ergo ad eum per terras venire, qui terras implevit? Ecce jam venit; evigila: crescendo et dormientes pulsat; si tamen non tantus in eis somnus est, qui etiam contra montem venientem obdurescant, sed audiant: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 28Ephes. V, 14 . Multum enim erat Judaeis videre lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat: merito et parvum contempserunt, contemnendo offenderunt, et offendendo quassati sunt; restat ut et conterantur. Hoc enim de lapide illo dictum est: Qui offenderit in lapidem illum, conquassabit eum; super quem venerit, conteret eum 29Luc. XX, 18 . Aliud est conquassari, aliud conteri: conquassari minus est quam conteri: sed neminem conterit excelsus veniens, nisi quem conquassaverit humilis jacens. Modo enim antequam veniat Dominus noster, humiliter jacuit Judaeis, et offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet postea in judicio suo clarus atque altus, magnus et potens; non infirmus ut judicetur, sed fortis ut judicet, et conterat eos qui conquassati sunt in eum offendendo. Lapis enim offensionis et petra scandali non credentibus ipse est 30I Petr. II, 8. Ergo, carissimi, non est mirum si Judaei non agnoverunt quem tanquam parvulum lapidem ante pedes suos jacentem contempserunt: illi mirandi sunt qui adhuc tam magnum montem nolunt agnoscere. Judaei in lapidem parvum non videndo offenderunt, haeretici in montem offendunt. Jam enim crevit ille lapis; jam dicimus illis, Ecce impleta est prophetia Danielis, Lapis ille qui erat parvus, factus est mons magnus, et implevit universam terram 31Dan. II, 35 . Quare in illum offenditis, et non in illum ascenditis? Quis tam caecus est ut offendat in montem? Quasi ideo ad te venerit ut habeas in quem offendas, et non habeas in quem ascendas. Venite, ascendamus ad montem Domini 32Isai. II, 3 . Isaias hoc dicit: Venite, ascendamus. Quid est, Venite, ascendamus? Venite, est credite; ascendamus, proficiamus. Isti autem nec venire volunt, nec ascendere, nec credere, nec proficere. Latrant contra montem. Jam in illum toties offendendo quassati sunt, et nolunt ascendere, semper eligentes offendere. Dicamus illis, Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Prodigia dicuntur, quod aliquid portendant, signa illa miraculorum quae facta sunt quando mundus credidit. Et quid inde factum est, et quid portendebant?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 28. Ephes. V, 14
- 29. Luc. XX, 18
- 30. I Petr. II, 8
- 31. Dan. II, 35
- 32. Isai. II, 3