[vers. 15.] Os meum enuntiabit justitiam tuam: non meam. Inde adjiciam super omnem laudem tuam, quia et quod justus sum, si justus sum, justitia tua est in me, non mea; tu enim justificas impium 60Rom. IV, 5. Os meum enuntiabit justitiam tuam; tota die salutem tuam. Quid est, salutem tuam? Domini est salus 61Psal. III, 9. Nemo sibi usurpet quia se salvum facit: Domini est salus. Non se salvum per se quisquam facit: Domini est salus, vana salus hominis 62Psal. LIX, 13. Tota die salutem tuam: toto tempore. Aliquid adversi est; praedica salutem Domini: aliquid prosperi est; praedica salutem Domini. Ne praedices in prosperis, et obmutescas in adversis; alioquin non erit quod dictum est, tota die. Tota enim dies cum sua nocte est. Numquid quando dicimus, Triginta dies, verbi causa, transierunt, non dicimus et noctes? nonne et in ipso nomine dierum includimus noctes? In Genesi quid dicebatur? Factum est vespere, et factum est mane dies unus 63Gen. I, 5 . Ergo dies totus cum sua nocte est; nox enim diei servit, non dies nocti. Quidquid facis in carne mortali, justitiae debet servire; quidquid facis ex praecepto Dei, non propter emolumenta carnis fiat, ne dies serviat nocti. Ergo tota die laudem Dei dic; scilicet in prosperis et in adversis: in prosperis, tanquam tempore diurno; in adversis, tanquam tempore nocturno: tota tamen die laudem Dei dic, ut non frustra cantaveris, Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo 64Psal. XXXIII, 2 . Salvis filiis, pecore, familia, omni re sua, Job laudabat Deum; hoc quasi diurno tempore: damna venerunt, orbitas irruit, periit quod servabatur, obierunt quibus servabatur; hoc quasi nocturno tempore. Vide tamen tota die laudantem. Numquid post illud diurnum tempus ubi laetabatur, quia factus est illius quasi lucis, hoc est prosperitatis occasus, defecit a laudibus Dei? Nonne dies erat in corde, unde fulgebat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 65Job I, 21 ? Et hoc quasi adhuc vespertinum erat tempus: venit et nox crassior, tenebrae profundiores, corporis dolor, putredo vermium; nec sic in ipsa putredine defecit a laudibus Dei foris in nocte, qui intus exsultabat in die. Namque uxori persuadenti blasphemiam, et committenti animam ipsius, male suadenti miserae tanquam umbrae nocturnae, Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Vere filia noctis! Si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus 66Id. II, 10 ? Laudavimus in die, deficiemus in nocte? Tota die, id est cum sua nocte, salutem tuam.