[vers. 1.] Nostis autem omnes qui proficiunt, et qui coelesti illi civitati ingemiscunt, qui peregrinationem suam norunt, qui viam tenent, qui in desiderio terrae illius stabilissimae spem tanquam ancoram praefixerunt: nostis ergo quia hoc genus hominum, hoc semen bonum, hoc frumentum Christi inter zizania gemit; et hoc donec veniat tempus messis, id est usque in finem saeculi, sicut exponit quae non fallitur veritas 1Matth. XIII, 18. Gemens ergo inter zizania, id est inter malos homines, inter dolosos et seductores, aut ira turbulentos, aut insidiis venenatos; circumspiciens simul cum illis esse se tanquam in uno agro per totum mundum, unam pluviam excipere, pariter perflari, pariterque secum inter adversa nutriri, habere simul ista communia dona Dei, malis bonisque concessa communiter ab illo qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 2Id. V, 45: videns ergo semen Abrahae, semen sanctum, quanta cum malis a quibus quandoque separandum est nunc habeat communia, aequaliter nasci, eamdem conditionem generis humani sortiri, pariter mortalia ferre corpora, simul uti luce, fontibus, fructibus, prosperitatibus atque adversitatibus saeculi, sive fame, sive abundantia, sive pace, sive bello, sive salute, sive peste; videns quanta habeat communia cum malis, cum quibus tamen non habet causam communem, erumpit in hanc vocem: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Judica, inquit, me, Deus: non timeo judicium tuum, quia novi misericordiam tuam. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Nunc interim in hac peregrinatione nondum discernis locum meum, quia simul cum zizaniis vivo usque ad tempus messis; nondum discernis pluviam meam, nondum discernis lucem meam: discerne causam meam. Distet inter cum qui in te credit, et eum qui in te non credit. Par infirmitas est, sed dispar conscientia: par labor, sed dispar desiderium. Desiderium impiorum peribit: de desiderio autem justorum, nisi certus esset pollicitator, dubitare deberemus. Finis desiderii nostri, ipse promissor. Seipsum dabit, quia seipsum dedit: seipsum dabit immortalibus immortalem, quia seipsum dedit mortalibus mortalem. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Ab homine iniquo et doloso erue me: hoc est, de gente non sancta. Ab homine, a quodam genere hominum, quia quidam homo et quidam homo, et in his duobus unus assumetur, et unus relinquetur 3Id. XXIV, 40.