TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 20-22.] Dominus de coelo in terram prospexit, ut audiret gemitum compeditorum, ut solvat filios mortificatorum.» Invenimus in alio psalmo dictum, «Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum» 69Psal. LXXVIII, 11 ; et in eo loco dictum, ubi vox martyrum intelligebatur. Unde martyres compediti? Nonne catenati potiusquam compediti? Ductos enim sanctos Dei martyres post judices, per provincias circumeuntes, in catenas novimus missos; in compedes autem non novimus. Agnoscuntur et compedes disciplinae Dei et timoris ejus, de quo dictum est: «Initium sapientiae timor Domini» 70Eccli. I, 16 . Per hunc enim timorem non timuerunt servi Dei eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; quia eum timebant qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam ignis 71Matth. X, 28 . Nisi enim compedibus timoris hujus ligati essent martyres, quando illa omnia dura et molesta sustinerent a persecutoribus suis, cum eis liberum fuerit facere quod cogebantur, et evadere quod patiebantur? Sed alligaverat eos Deus istis compedibus, duris quidem et molestis ad tempus, sed tolerandis propter promissa ejus, cui dicitur: «Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras» 72Psal. XVI, 4 . Gemendum quidem est in his compedibus ad impetrandam misericordiam Dei; unde vox martyrum est in alio psalmo, «Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum:» non tamen evitandae sunt tales compedes, ut appetatur perniciosa libertas, et temporalis vitae brevisque dulcedo, quam sequatur amaritudo perpetua. Proinde Scriptura, ne recusemus esse compediti sapientiae, sic nos alloquitur: «Audi, fili, et excipe sententiam meam, et ne abjicias consilium meum; et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem ejus collum tuum: subjice humerum tuum et porta illam, et ne oderis vincula illius. In omni anima tua accede ad illam, et in omni virtute tua serva vias ejus: investiga et quaere, et innotescet tibi; et continens factus, ne derelinquas eam. In novissimis enim invenies requiem ejus, et convertetur tibi in laetitiam, et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae. Decus enim aureum est in illa, et vincula illius fila hyacinthina: stolam gloriae indues eam, et coronam exsultationis superpones tibi» 73Eccli. VI, 24-32 . Clament ergo compediti, quamdiu sunt in vinculis disciplinae Dei, in qua sunt exercitati martyres: solventur compedes, et volabunt, et eaedem ipsae in ornamentum postea convertentur. Factum est hoc de martyribus. Quid enim persecutores occidendo fecerunt, nisi ut compedes solverentur, et in coronas converterentur.

Notes

  1. 69. Psal. LXXVIII, 11
  2. 70. Eccli. I, 16
  3. 71. Matth. X, 28
  4. 72. Psal. XVI, 4
  5. 73. Eccli. VI, 24-32