TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Filii hominum, usquequo graves corde? saltem usque in adventum, inquit, Filii Dei vester error duraverit; quid ergo ultra graves corde estis? Quando habituri finem fallaciarum, si veritate praesente non habetis? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? utquid vultis beati esse de infimis? Sola veritas facit beatos, ex qua vera sunt omnia. Nam vanitas est vanitantium, et omnia vanitas, Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole 7Eccle. I, 2, 3? Utquid ergo temporalium rerum amore detinemini? utquid tanquam prima, extrema sectamini; quod est vanitas et mendacium? Cupitis enim permanere vobiscum, quae omnia transeunt tanquam umbra.

Notes

  1. 7. Eccle. I, 2, 3