TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Afferentur regi virgines post eam. Vere factum est. Credidit Ecclesia, facta est Ecclesia per omnes gentes. Modo quemadmodum concupiscunt virgines placere illi regi? Unde incitantur? Quia praecessit Ecclesia. Afferentur regi virgines post eam: proximae ejus afferentur tibi. Non enim quae afferuntur alienae sunt, sed proximae ejus, ad eam pertinentes. Et quia dixit, regi; ad eum conversus dixit, tibi: proximae ejus afferentur tibi.