TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Qui pascis Israel, intende. Quid est, Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut oves Joseph? Invocatur ut veniat, exspectatur ut veniat, desideratur ut veniat. Ergo dirigentes inveniat: Qui deducis, inquit, velut oves Joseph: ipsum Joseph velut oves. Ipse Joseph oves sunt, et ipse Joseph ovis est. Audito Joseph, quanquam et interpretatio ejus nominis multum juvet; significat enim Augmentum, et ideo utique venit ille, ut mortificatum granum multipliciter surgeret 3Joan. XII, 25, hoc est, augeretur populus Dei: tamen ex eo quod jam nostis contigisse Joseph, veniat in mentem a fratribus venditus, veniat a suis exhonoratus, apud alienigenas exaltatus 4Gen. XXXVII, 28, et XLI, 40, et intelligetis in cujus grege esse debeamus, simul cum illis qui jam dirigunt cor suum, ut lapis reprobatus ab aedificantibus fiat in caput anguli 5Matth. XXI, 42, et Psal. CXVII, 22, tenens duos parietes de diverso venientes, sed in angulo concordantes. Qui sedes super Cherubim. Cherubim sedes est gloriae Dei, et interpretatur Plenitudo scientiae. Ibi sedet Deus in plenitudine scientiae. Licet intelligamus Cherubim sublimes esse coelorum potestates atque virtutes; tamen si vis, eris Cherubim. Si enim Cherubim sedes est Dei, audi quid dicat Scriptura: Anima justi sedes est sapientiae 6Sap. VII . Quomodo, inquis, ero plenitudo scientiae? quis hoc implet? Habes unde impleas: Plenitudo Legis charitas 7Rom. XIII, 10. Noli per multa ire atque distendi. Terret te ramorum diffusio; radicem tene, et de magnitudine arboris noli cogitare. Sit in te charitas, et necesse est plenitudo scientiae consequatur. Quid enim nescit qui charitatem scit, quandoquidem dictum est: Deus charitas est 8I Joan. IV, 8 .

Notes

  1. 3. Joan. XII, 25
  2. 4. Gen. XXXVII, 28, et XLI, 40
  3. 5. Matth. XXI, 42, et Psal. CXVII, 22
  4. 6. Sap. VII
  5. 7. Rom. XIII, 10
  6. 8. I Joan. IV, 8