TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hos aliquando attendunt etiam filii lucis infirmi, et nutant eis pedes, cum viderint malos felicitate florere; et dicunt apud seipsos: Quid mihi prodest innocentia? Quid mihi confert quod Deo servio, quod mandata ejus custodio, quod neminem premo, nemini aliquid rapio, nulli noceo, quod possum praesto? ecce haec omnia facio, et florent illi, ego laboro. Quid enim? Et tu Ziphaeus velles esse? Florent in saeculo, arescent in judicio, et post ariditatem in ignem aeternum mittentur: hoc velles et tu? Ignoras quid tibi promiserit qui ad te venit, quid in seipso hic ostenderit? Si flos Ziphaeorum appetendus esset, ipse Dominus tuus nonne et in hoc saeculo floruisset? Aut vero deerat illi hic posse florere? Sed hic maluit inter Ziphaeos latere, et dicere Pontio Pilato interroganti, tanquam et ipsi flori Ziphaeorum, et suspecto de regno ejus: Regnum meum non est de hoc mundo 6Joan. XVIII, 36 . Ergo hic latebat: et omnes boni latent hic, quia bonum eorum intus est, absconditum est, in corde est, ubi fides, ubi charitas, ubi spes, ubi thesaurus illorum. Numquid haec bona apparent in saeculo? Et haec bona latent, et horum bonorum merces latet. At vero dignitas saeculi quomodo alba est? Nitet ad tempus: numquid semper nitebit? Herba est hiemalis, usque ad aestatem viret. Non ergo fiat in animo quod in alio psalmo invenimus. Confitetur enim quidam prope se cecidisse nutantem, et labasse gressus suos ambulantes in via Dei, dum aspiceret florem quemdam felicitatemque iniquorum: et posteaquam cognovit quid iniquis in finem servaret Deus, et quid justis laborantibus promitteret qui fallere non potest, agens gratias de hac cognitione, ait: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Quare hoc dicis? Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes. Unde? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Confirmati sunt autem gressus ejus, postea quam intellexit in novissima. Quod enim in eodem psalmo paulo post dicit, Hoc labor est ante me: id est, magna mihi quaestio surrexit in corde, quare homines male faciunt, et in saeculo florent; multi autem bene agunt, et in hac terra laborant. Quaestio ergo ista cum magna esset ante oculos meos, et laboriosa ad investigandum; Labor est, inquit, ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima 7Psal. LXXII, 1-17 . Quae sunt ista novissima? Quae, nisi quae scimus jam in Evangelio praenuntiata? Cum enim venerit Filius hominis, congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis: oves ponet ad dexteram, haedos ad sinistram 8Matth. XXV, 31-33 . Ecce jam illi Ziphaei separabuntur: flamma sequitur separationem. Ubi est flos eorum qui jam ad sinistram stabunt? Nonne tunc ingemiscent? nonne tunc sera poenitentia torquebuntur, et dicent: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra 9Sap. V, 8, 9 . O Ziphaei ad sinistram stantes, sero poenitet vos in umbra floruisse! Quare David, quem prodebatis inter vos latere, non agnoscebatis? Tunc enim si corrigeremini, dolor iste infructuosus non esset. Est enim dolor fructuosus, est infructuosus; fructuosus dolor nunc est cum te accusas, cum in te reprehendis malos mores tuos, cum reprehensos persequeris, persecutos excludis, illisque exclusis mutaris, exuens te veterem hominem et induens novum, eligens potius Christi opprobrium quam florem Ziphaeorum. Porro si tibi contigerit habenti in occulto bonum tuum et latenti inter Ziphaeos, habenti etiam in occulto promissionem mercedis tuae, aliqua sublimitas saeculi, noli extolli: nam si elatus ex illa fueris, cades in florem Ziphaeorum. Sic enim mulier quaedam sancta Esther in illo tunc populo Judaeorum, cum esset uxor regis alienigenae, ventum est ad periculum civium, ut deprecaretur regem pro civibus suis; coepit orare, et in ipsa oratione confessa est illa omnia insignia regalia sic sibi esse velut pannum menstruatae 10Esther XIV, 16. Si haec mulieres possunt, viri non possunt? Et si haec potuit mulier Judaea, non poterit Ecclesia christiana? Hoc ergo dixerim Charitati Vestrae: Divitiae si affluant, ne apponatis cor 11Psal. LXI, 11 . Abundent licet, et sequatur te prosperitas saeculi, tu mari noli credere, nec ridenti. Divitiae si affluant, si abundent, calca eas, et suspendere ex Deo tuo. Cum enim eas subter te habueris, et ex illo pependeris, cum fuerint subtractae, non cades. Ne forte per malam cogitationem minimeque christianam fiat in te quod dicitur in alio psalmo, commemorato flore Ziphaeorum istorum: Nimis, inquit, profundae factae sunt cogitationes tuae. Dico dicitur, Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae: vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Quid non intelliget? Cum exorientur peccatores sicut fenum, et prospexerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi 12Psal. XCI, 6-8 . Delectavit eos flos malorum: dixerunt apud se, Ecce mali florent, puto malos amat Deus: et delectati temporali flore iniquorum, conversi sunt ad iniquitatem, ut interirent. Non ad tempus sicut illi florent, sed in saeculum saeculi. Unde hoc? Quia vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec, non intrans sanctuarium Dei, ut intelligat in novissima. Et quia difficilis est aliquantulum intellectus hic inde coepit psalmus iste, ut David lateret inter Ziphaeos, nec delectaretur flore Ziphaeorum; sed eligeret potius inter illos humilitatem, ut haberet apud Deum absconditam claritatem. Quid ergo ei tribuitur in hoc titulo? In finem, in hymnis: hoc est in laudibus. Quibus laudibus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 13Job I, 21. Quasi aruisse videbatur, perdita omni substantia? Absit. Folia ceciderant, radix vivebat. Ergo, In finem, in hymnis. Quid, Intellectus ipsi David? Intellectus contra illud: Vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Et sit absconditus apud vos, dummodo non floreat sicut vos. Audi ergo vocem ejus.

Notes

  1. 6. Joan. XVIII, 36
  2. 7. Psal. LXXII, 1-17
  3. 8. Matth. XXV, 31-33
  4. 9. Sap. V, 8, 9
  5. 10. Esther XIV, 16
  6. 11. Psal. LXI, 11
  7. 12. Psal. XCI, 6-8
  8. 13. Job I, 21