«Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo.» Hoc est quod superius ait, «Non sustinuerunt consilium ejus.» Perniciosum autem est consilium hominis ipsi homini, quo ea quaerit quae sua sunt, non quae Dei sunt 37Philipp. II, 21 . In cujus haereditate, quod ipse nobis est, cum ad fruendum se praebere dignatur, nullas patiemur cum sanctis societatis angustias, dilectione rei nostrae quasi privatae. Gloriosissima quippe illa civitas adepta promissam haereditatem, in qua nullus morietur, nullus orietur, non habebit cives qui singuli gaudeant suis rebus, quia Deus erit omnia in omnibus 38I Cor. XV, 28 . Cujus societatem quisquis in hac peregrinatione fideliter et flagranter desideraverit, assuescit privatis praeferre communia, non sua quaerendo, sed quae Jesu Christi: ne sibi sapiens et sibi consulens, exacerbet Deum consilio suo; sed sperans quod non videt, non festinet de his quae videntur fieri beatus, atque illud aeternum quod non videtur patienter exspectans, ejus in promissionibus sequatur consilium, cujus in tentationibus precatur auxilium. Ita erit et humilis in confessionibus suis, ne fiat istorum similis, de quibus dicitur: «Et humiliati sunt in iniquitatibus suis.»