[«vers.» 2.] Ergo, fratres, finiamus Psalmum, quia planus est. «Servite Domino in jucunditate:» vos alloquitur, quicumque in charitate omnia toleratis, et spe gaudetis. «Servite Domino,» non in amaritudine murmurationis, sed «in jucunditate» dilectionis. «Intrate in conspectu ejus, in exsultatione.» Facile est exsultare foris; in conspectu Dei exsulta. Non valde lingua exsultet; conscientia exsultet. «Intrate in conspectu ejus, in exsultatione.»