TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed noli putare quia ista volatilia coeli auctoritatem suam sequuntur; vide quid dicat Psalmus: «De medio petrarum dabunt vocem suam.» Modo si dicam vobis, Credite, hoc enim dixit Cicero, hoc dixit Plato, hoc dixit Pythagoras; quis vestrum non irridebit me? Ero enim avis, quae non de petra emitto vocem meam. Quid mihi unusquisque vestrum debet dicere? quid debet dicere ille qui sic instructus est? «Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit» 122Galat. 1, 9 . Quid mihi dicis de Platone, et de Cicerone, et de Virgilio? Habes ante te petras montium, de medio petrarum mihi da vocem tuam. «De medio petrarum dabunt vocem suam.» Audiantur qui a petra audiunt: audiantur, quia et in illis multis petris petra auditur: «Petra enim erat Christus» 123I Cor. X, 4 . Audiantur ergo libenter, de medio petrarum dantes vocem suam, Nihil suavius tali voce alitum. Illae sonant, et petrae resonant: sonant illae, disputant spirituales; resonant petrae, testimonia respondent Scripturae. Ecce inde volatilia de medio petrarum dant vocem suam; habitant enim in montibus.

Notes

  1. 122. Galat. 1, 9
  2. 123. I Cor. X, 4