TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Redde, inquit, vicinis nostris septies tantum in sinus eorum. Non mala optat; sed justa praenuntiat, et ventura prophetat. Septenario autem numero, id est septupla retributione, perfectionem poenae vult intelligi, quia isto numero plenitudo significari solet. Unde et illud est in bonis, Accipiet in hoc saeculo septies tantum 67Marc. X, 30 : quod positum est pro omnibus; Quasi nihil habentes, et omnia possidentes 68II Cor. VI, 10. Vicinos dicit, quia inter illos habitat Ecclesia usque in diem separationis: non enim modo fit discessio corporalis. In sinus eorum dicit, utique nunc in occultis; ut vindicta quae in hac vita agitur in occulto, post innotescat in nationibus ante oculos nostros. Homo namque cum datur in reprobum sensum, in interiore sinu accipit suppliciorum meritum futurorum. Opprobrium eorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. Hoc eis redde septuplum in sinus eorum, id est, pro isto opprobrio eos in occultis eorum plenissime reproba. Ibi enim exprobraverunt nomen tuum, te arbitrantes in servis tuis delere de terra.

Notes

  1. 67. Marc. X, 30
  2. 68. II Cor. VI, 10