TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 9-12.] Quoniam tu es, Domine, spes mea, altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala.» Domino dicit: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala; et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.» Deinde jam verba quae audistis dicta a diabolo: «Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum.» Cui hoc dicit? Cui dixit, «Quoniam tu es, Domine, spes mea.» Jam puto non esse exponendum Christianis quis sit Dominus. Si Deum Patrem intelligunt, quomodo illum tollent Angeli in manibus, ne offendat ad lapidem pedem suum? Videtis ergo quia et Christus Dominus, dum loqueretur de corpore, subito coepit loqui de capite. Caput nostrum appellatum est modo, cum diceretur: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Ideo «posuisti altissimum refugium tuum, quoniam tu es, Domine, spes mea.» Quid sibi hoc vult? Attendat Charitas vestra: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Jam non est mirandum: propterea enim sequitur, «Non accedent ad te mala,» quia «altissimum posuisti refugium tuum; et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo,» quia «altissimum posuisti refugium tuum.» Non autem legimus in Evangelio quia alicubi Angeli portaverunt Dominum, ne offenderet ad lapidem: et tamen intelligimus. Haec enim jam facta sunt, et non sine causa prophetata sunt, nisi quia futura erant. Et non possumus dicere, Postea venturus est Christus, ut non offendat ad lapidem pedem suum: judicaturus enim veniet. Ubi ergo completum est? Intendat Charitas vestra.