Si mei non fuerint dominata: occulta mea et delicta aliena. Tunc immaculatus ero: hoc non suis viribus audet, sed Dominum deprecatur ut impleat, cui dicitur in psalmo: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas 39Psal. CXVIII, 133 . Noli timere, si christianus es, dominum foris hominem: Dominum Deum tuum semper time. Malum in te time, hoc est cupiditatem tuam, non quod in te Deus fecit, sed quod tibi ipse fecisti: te Dominus bonum servum fecit; tu tibi in corde tuo malum dominum creasti. Merito subderis iniquitati, merito subderis domino quem tu tibi ipsi fecisti; quia ei qui te fecit subditus esse noluisti.