Sed istas poenas pauci vident: propterea eas maxime commendat Spiritus Dei. Audi Apostolum dicentem: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Ecce ignis, a cujus facie tanquam cera liquescunt: solvuntur enim a quadam constantia castitatis; propterea et ipsi euntes in libidines suas, soluti et fluxi dicuntur. Unde fluxi? unde soluti? Ab igne concupiscentiarum. Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt, repletos omni iniquitate. Et enumerat multa quae peccata sunt, et poenas dicit esse peccatorum. Nam dicit primam poenam superbiam: imo non poenam, sed primum peccatum superbiam. Primum peccatum superbia est: ultima poena est ignis aeternus, aut ignis infernus; jam enim damnatorum. Inter illud primum peccatum et hanc ultimam poenam, media quae sunt, et peccata sunt et poenae. Tam multa enim dicit Apostolus fieri ab eis, quae peccata sunt detestabilia; et tamen poenas eas dicit. Propter hoc, inquit, Deus tradidit eos in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam, ut faciant quae non conveniunt. Et ne putaret quisquam ipsis poenis tantum se affligi quibus modo delectatur, et non timeret quod venturum est in fine, commemoravit ultimam poenam: Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, inquit, quoniam qui ea agunt, digni sunt morte; non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Qui ea agunt digni sunt morte: quae? Quae superius enumeravit in poenis esse: nam tradidit illos Deus, dixit, in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt. Ut adulter sit, jam poena est; ut mendax, ut avarus, ut fraudulentus, ut homicida, jam poenae sunt. Cujus peccati poenae? Prioris apostasiae, illius superbiae: Initium peccati hominis apostatare a Deo; et initium omnis peccati superbia 55Eccli. X, 14, 15 . Propterea ipsum peccatum prius dixit: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Jam ista poena est obscuratio cordis. Sed unde contigit? Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt 56Rom. I, 21-29 . Quia a se habere dicebant quod a Deo acceperant; aut si cognoverunt a quo acceperunt, non eum glorificaverunt a quo se accepisse cognoverunt; hoc est, Dicentes se esse sapientes. Et ibi statim poena secuta est: Stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Parva ista poena est? Ut de ista sola loquamur, obscuratio cordis, excaecatio mentis parva est poena? Si quis furtum faciens, statim oculum perdidisset, omnes dicerent Deum praesentem vindicasse. Oculum cordis amisit, et ei pepercisse putatur Deus! Sicut cera liquefacta auferentur.