TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 18, 19.] Quoniam ego in flagella paratus sum. Omnino magnifice, tanquam diceret: Ad hoc natus sum, ut flagella sufferam. Non enim nasceretur nisi de Adam, cui flagella debentur. Sed aliquando peccatores in hac vita aut non, aut minus flagellantur; quia jam desperata est intentio eorum. At vero illi quibus paratur vita sempiterna, necesse est ut hic flagellentur; quia vera est illa sententia: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque fatigeris cum ab illo increparis: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 58Prov. III, 11, 12 . Ideo ergo non insultent inimici mei, non magna loquantur: et si flagellat me Pater meus, in flagella paratus sum; quia mihi haereditas praeparatur. Non vis flagellum, non tibi datur haereditas. Omnis enim filius necesse est ut flagelletur. Usque adeo omnis flagellatur, ut nec illi pepercerit 59Rom. VIII, 32 qui peccatum non habuit 60I Petr. II, 22. Quoniam ego in flagella paratus sum.

Notes

  1. 58. Prov. III, 11, 12
  2. 59. Rom. VIII, 32
  3. 60. I Petr. II, 22