Si autem quaeritis quomodo «transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum,» audite: «Et vocavit famem super terram, omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini ignivit eum: misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et seniores ejus prudentiam doceret. Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.» Ecce quomodo «pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.»