TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Est et alius intellectus, a quo dissimulare non debeo, verborum istorum, quibus dictum est, «Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum:» ut ab eo quod diximus, non recedat intentio. Dixeramus enim magnos et pusillos significari etiam eo quod adjectum est, «Benedicti vos Domino, qui fecit coelum et terram.» Si ergo magnos coeli, pusillos autem terrae nomine accipimus: quoniam pusilli crescendo futuri sunt coelum, et in ipsa spe lacte nutriuntur; sic sunt illi magni coelum terrae, cum parvulos nutriunt, ut etiam coelum coeli se esse intelligant, dum cogitant in qua spe parvuli nutriantur. Sed tamen quia jam illi non ab homine, neque per hominem, sed per ipsum Deum carpunt sinceritatem ubertatemque sapientiae; acceperunt parvulos futuros quidem coelum, ut coelum coeli se esse sciant; adhuc tamen terram cui dicant, «Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit» 43I Cor. III, 6 . Ipsis enim filiis hominum quos fecit coelum, terram dedit in qua operentur, qui novit terrae providere per coelum. Maneant igitur coelum et terra in Deo suo qui fecit ea, et vivant ex eo, confitentes ei et laudantes eum: nam si ex se velint vivere, morientur, sicut scriptum est, «A mortuo quasi qui non sit, perit confessio» 44Eccli. XVII, 26 . Sed, «Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum.» Clamat enim alio loco tua Scriptura: «Peccator, dum venerit in profundum malorum, contemnit» 45Prov. XVIII, 3 . «Sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum.»

Notes

  1. 43. I Cor. III, 6
  2. 44. Eccli. XVII, 26
  3. 45. Prov. XVIII, 3