TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jam veniamus ad illud, «Uxor tua:» Christo dicitur. Ergo uxor ejus, Eeclesia ejus; Ecclesia ejus, uxor ejus, nos ipsi. «Sicut vinea fertilis.» Sed in quibus vinea fertilis? Videmus enim parietes istos intrantes multos steriles; videmus quia istos parietes intrant multi ebriosi, feneratores, mangones, quaerentes sortilegos, euntes ad praecantores et praecantatrices, quando illis caput dolet. Ista est fertilitas vineae? ista est ubertas uxoris? Non ipsa est. Istae spinae sunt, sed non ubique spinosa. Habet quamdam fertilitatem, et est vinea fertilis; sed in quibus? «In lateribus domus tuae.» Non omnes dicuntur latera domus. Quaero enim quae sint latera: quid dicam? Parietes sunt, quasi lapides fortes? Si de hoc habitaculo corporali diceret, forte hoc intelligeremus latera. Latera dicimus domus, eos qui inhaerent Christo. Non enim sine causa et in sermone quotidiano dicimus de aliquo, qui forte male agit ex malorum consiliis amicorum; de illo dicimus, Mala latera habet. Quid est, Mala latera habet? Mali illi inhaerent. Ergo et de alio, Bona latera habet: bonis consiliis vivit. Quid est hoc? Bonis consiliis regitur. Ergo latera domus sunt illi qui inhaerent Christo. Nec sine causa et ipsa conjux de latere facta est. Viro dormiente, Eva facta est 20Gen. II, 21, 22 , moriente Christo, Ecclesia facta est: et illa de latere viri, cum costa detracta est; et ista de latere viri, quando latus lancea percussum est 21Joan. XIX, 34 , et Sacramenta profluxerunt. Ergo «uxor tua ut vinea fertilis.» Sed in quibus? «In lateribus domus tuae». In aliis qui non adhaerent Christo, sterilis. Sed nec illos in vinea computabo.

Notes

  1. 20. Gen. II, 21, 22
  2. 21. Joan. XIX, 34