TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod autem ait, Convertantur, et confundantur, quis non judicet esse justissimam poenam, ut conversionem ad confusionem habeant, qui ad salutem habere noluerunt? Deinde addidit, valde velociter; cum enim jam desperari coeperit judicii dies, cum dixerint, Pax, tunc eis repentinus veniet interitus 36I Thess. V, 3. Quandocumque autem venerit, celerrime venit quod desperatur esse venturum: et longitudinem vitae hujus non facit sentiri, nisi spes vivendi; nam nihil videtur esse celerius, quam quidquid in ea jam praeteritum est. Cum ergo judicii dies venerit, tunc sentient peccatores quam non sit longa omnis vita quae transit; nec omnino eis videri poterit tarde venisse, quod non desiderantibus, sed potius non credentibus venerit. Quanquam et illud hic accipi potest, ut quia tanquam gementem et tam saepe diuque flentem Deus exaudivit, intelligatur liberata a peccatis, et omnes perversos motus carnalis affectionis domuisse, sicut dicit: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei, quod cum ei provenerit, non mirum est si jam ita perfecta est ut oret pro inimicis suis. Potest ergo ad hoc pertinere quod dixit, Erubescant, et conturbentur omnes inimici mei, ut de peccatis suis agant poenitentiam, quod sine confusione et conturbatione fieri non potest. Nihil itaque impedit sic accipere et illud quod sequitur, Convertantur et erubescant, id est, convertantur ad Deum, et erubescant se in prioribus tenebris peccatorum aliquando gloriatos; sicut Apostolus dicit: Quam enim gloriam habuistis aliquando in his, in quibus nunc erubescitis 37Rom. VI, 21 ? Quod autem addidit, valde velociter, aut ad optantis affectum, aut ad Christi potentiam referendum est, qui gentes quae pro idolis suis persequebantur Ecclesiam, ad Evangelii fidem tanta temporum celeritate convertit.

Notes

  1. 36. I Thess. V, 3
  2. 37. Rom. VI, 21