[vers. 13.] Confundantur et deficiant committentes animam meam. Quid optavit? Confundantur et deficiant. Quare optavit? Committentes animam meam. Quid est, committentes animam meam? Committentes quasi in rixam aliquam. Committi enim dicuntur, qui rixari provocantur. Si ergo ita est, caveamus committentes animam nostram. Quid est, committentes animam nostram? Primo provocantes nos ut Deo resistamus, ut in malis nostris Deus nobis displiceat. Quando enim rectus es, ut bonus sit tibi Deus Israel, bonus rectis corde 51Psal. LXXII, 2? quando rectus es? vis audire? Quando in eo bono quod facis, Deus tibi placet; in eo autem malo quod pateris, Deus tibi non displicet. Videte quid dixerim, fratres, et cauti estote contra committentes animas vestras. Omnes enim qui vobiscum agunt, ut in moeroribus et tribulationibus fatigemini, id agunt, ut in eo quod patimini Deus vobis displiceat, et exeat ex ore vestro: Quid est hoc? quid enim feci? Jam ergo tu nihil mali fecisti, et tu justus es, ille injustus? Peccator sum, inquis, fateor; justum me non dico. Sed quid, peccator? numquid tantum quantum ille cui bene est? quantum Gaius Seius? Ego scio mala ipsius, ego scio iniquitates ipsius, a quibus ego, etsi peccator, longe absum; et tamen video eum florere omnibus bonis, et ego tanta patior! Non ergo ideo dico: Deus quid tibi feci, quia nihil omnino mali feci; sed quia non tantum feci, ut ista dignus sim pati. Iterum tu justus es, ille injustus? Evigila miser; commissa est anima tua. Non, inquit, ego justum me dixi. Quid ergo dicis? Peccator sum, sed non tanta commisi ut ista dignus essem pati. Non ergo dicis Deo, Justus sum, et tu es injustus; sed dicis, Injustus sum, sed tu es injustior. Ecce commissa est anima tua, ecce jam bellum gerit anima tua. Quae? contra quem? Anima tua, contra Deum; quae facta est, contra eum a quo facta est. Vel quia es quae contra illum clames, ingrata es. Redi ergo ad confessionem infirmitatis tuae; implora medici manum. Non tibi videantur felices qui florent ad tempus. Tu castigaris; illis parcitur: forte tibi castigato et emendato filio haereditas reservatur. Redi ergo, redi, praevaricator, ad cor 52Isai. XLVI, 8; non committatur anima tua. Potentior est multum cui bellum indixisti. Quanto grandiores lapides in coelum miseris, tanto te fortior ruina pressura est. Redi potius; agnosce te. Deus est qui tibi displicet: erubesce; tu tibi displice. Nihil boni faceres, nisi ille bonus esset; et nihil mihi patereris, nisi ille justus esset. Evigila ergo in hanc vocem: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum 53Job I, 21 . Injusti erant qui juxta Job putrescentem sani sedebant 54Id. II, 13; et tamen ille recipiendus flagellabatur, illis puniendis parcebatur. Quidquid ergo tribulationis tibi acciderit, quidquid insultationis, non committatur anima tua; non committatur, non solum contra Deum, sed nec contra eos ipsos qui tibi ista faciunt. Si enim vel ipsos odio habueris; et contra illos commissa est anima tua. Prorsus illi gratias age; pro istis ora. Forte enim et oratio pro ipsis est ista quam audisti: Confundantur et deficiant committentes animare meam. Confundantur et deficiant: multum enim de justitia sua praesumunt; ergo confundantur. Hoc illis expedit ut peccata sua cognoscant, unde confundantur et deficiant, male enim de viribus suis praesumebant; et ipsi defecti dicant, Quando infirmor, tunc potens sum 55II Cor. XII, 10 ; et ipsi defecti dicant, Ne abjicias me in tempus senectutis. Bonum ergo illis optavit, ut confundantur de malis suis, et deficiant a perversis viribus suis; et tunc jam defecti et confusi quaerant illuminatorem a confusione, et refectorem a defectione. Denique vide quid sequitur: Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Confusionem et verecundiam: confusionem de mala conscientia; verecundiam propter modestiam. Fiat hoc in illis, et boni erunt. Non tibi videatur saevire: utinam exaudiatur pro illis! Nam saevire videbatur et Stephanus, quando ore flammanti verba illa jaculabatur: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper resistitis Spiritui sancto. Quam accensa iracundia, quam vehemens adversus inimicos! Commissa tibi videtur anima ipsius. Absit. Salutem ipsorum requirebat; phreneticos male saevientes verbis ligabat. Nam vide quia non erat commissa anima ipsius, non solum contra Deum, sed nec contra ipsos: Domine, inquit, Jesu, accipe spiritum meum. Non ei displicuit Jesus, quia passus erat lapidationem pro verbo ipsius; non ergo erat commissa anima ejus contra Deum. Item dixit, Domine, ne statuas illis hoc delictum 56Act. VII, 51, 58, 59 : non ergo erat commissa anima ejus, nec contra inimicos suos. Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Hoc enim quaerunt omnes qui me tribulant; mala mihi quaerunt. Quae mala quaerebat etiam mulier illa, quando suggessit: Dic aliquid in Deum, et morere 57Job II, 9 . Et illa uxor Tobiae, quae ait marito: Ubi sunt justitiae tuae 58Tob. II, 22 ? Ad hoc dicebat, ut displiceret illi Deus, qui illum fecerat caecum; et cum illi displiceret, committeretur anima ipsius.