[«vers. 152]. Ab initio cognovi,» inquit, «de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.» Quod graecus ait, καταρχὰς, aliqui nostri «ab initio,» aliqui «initio,» aliqui «in initiis» interpretati sunt. Sed qui pluraliter hoc dicere maluerunt, graecam locutionem secuti sunt. Latinae autem linguae illud potius usitatum est, ut «ab initio» vel «initio» dicatur, quod καταρχὰς graece quasi pluraliter, sed adverbialiter dicitur: quale est apud nos, cum dicimus, Alias hoc facio; pluralem numerum feminini generis dicere videmur, sed adverbium est, et significat Alio tempore. Quid est ergo, «Ad initio cognovi,» vel potius, ut et nos adverbialiter id dicamus, «Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea?» Testimonia Domini in aeternum ab illo dicit esse fundata, et hoc se initio cognovisse testatur, nec aliunde cognovisse quam de ipsis utique testimoniis. Quae sunt ista testimonia, nisi quibus testatus est Deus daturum se regnum suis filiis sempiternum? Et quia hoc in Unigenito se daturum esse testatus est, de quo dictum est, «Et regni ejus non erit finis» 471Luc. I, 33 ; ipsa testimonia dixit in aeternum esse fundata, quia id quod per ea Deus promisit, aeternum est. Nam per se ipsa testimonia tunc non erunt necessaria, quando res ipsa videbitur, propter quam credendam nunc testimonia requiruntur. Et ideo bene intelligitur dictum, «fundasti ea,» quia in Christo vera monstrantur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus 472I Cor. III, 11 . Unde hoc ergo iste initio cognovit, nisi quia Ecclesia loquitur, quae terris non defuit ab initio generis humani, cujus primitiae Abel sanctus est, immolatus et ipse 473Gen. IV, 8 in testimonium futuri sanguinis Mediatoris ab impio fratre fundendi? Nam et illud ab initio dictum est, «Erunt duo in carne una» 474Id. II, 24 : quod magnum sacramentum apostolus Paulus exponens, «Ego,» inquit, «dico in Christo et in Ecclesia» 475Ephes. V, 32 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 471. Luc. I, 33
- 472. I Cor. III, 11
- 473. Gen. IV, 8
- 474. Id. II, 24
- 475. Ephes. V, 32