[vers. 9.] Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Nescio quid nobis magnum promittit. Vult illud dicere, et non dicit: non potest, an nos non capimus? Audeo dicere, fratres mei, etiam de sanctis linguis et cordibus, per quas nobis veritas nuntiata est, nec dici potest quod annuntiabant, nec cogitari. Res enim magna est et ineffabilis: et ipsi ex parte in aenigmate viderunt, sicut dicit Apostolus: Videmus nunc ex parte in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 37I Cor. XIII, 12 . Ecce in aenigmate videntes sic eructabant. Quales erimus, cum viderimus facie ad faciem quod ipsi parturiebant corde, et lingua parere non poterant ut caperent homines? Quae enim necessitas fuerat ut diceret: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae? Quaesivit verbum unde loqueretur de rebus humanis, quod diceret: et quia vidit homines ingurgitantes se in ebrietate, accipere autem vinum immoderate, et mentem perdere; vidit quid diceret, quia cum accepta fuerit illa ineffabilis laetitia, perit quodammodo humana mens, et fit divina, et inebriatur ab ubertate domus Dei. Unde et in alio psalmo dicitur: Calix tuus inebrians quam praeclarus est 38Psal. XXII, 5 ! Hoc jam calice inebriati erant Martyres, quando ad passionem euntes, suos non agnoscebant. Quid tam ebrium, quam non agnoscere uxorem flentem, non filios, non parentes? Non agnoscebant, non eos ante oculos esse arbitrabantur. Nolite mirari; ebrii erant. Unde ebrii erant? Videte: acceperunt calicem unde inebriarentur. Unde et ille gratias Deo agit, dicens: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo 39Psal. CXV, 12, 13 . Ergo, fratres, simus filii hominum, et speremus sub tegmine alarum ejus, et inebriemur ab ubertate domus ejus. Quomodo potui dixi et quomodo possum video, et quomodo video, dicere non possum. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrentem voluptatis tuae potabis eos. Torrens dicitur aqua veniens cum impetu. Impetus erit misericordiae Dei, ad irrigandos et inebriandos qui modo ponunt spem sub umbraculo alarum ejus. Voluptas illa quae est? Quasi torrens inebrians sitientes. Modo ergo qui sitit, spem ponat: qui sitit, habeat spem, inebriatus habebit rem: antequam habeat rem, sitiat in spe. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 40Matth. V, 6.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 37. I Cor. XIII, 12
- 38. Psal. XXII, 5
- 39. Psal. CXV, 12, 13
- 40. Matth. V, 6