TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 9.] Quid enim tu fecisti, et quid retribuetur tibi? Audi: «Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.» Quam retributionem dicit? Ad hoc claudit Psalmus: «Beatus qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram.» Illam dicit infelicem, beatum autem qui retribuet ei retributionem quam retribuit nobis. Quaerimus, quam retributionem: «Beatus,» inquit, «qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram.» Ipsa est retributio. Quid enim fecit nobis Babylonia ista? Jam cantavimus in illo psalmo: «Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos» 25Psal. LXIV, 4 . Quando enim nati sumus, parvulos nos invenit ista confusio saeculi hujus; et offocavit nos errorum diversorum vanis opinionibus adhuc infantes. Natus infans futurus civis Jerusalem, et in praedestinatione Dei jam civis, sed interim captivatus ad tempus, quando discit amare, nisi quod insusurraverint parentes? Instruunt et docent illum avaritiam, rapinas, mendacia quotidiana, diversas culturas idolorum et daemoniorum, remedia illicita praecantationum et ligaturarum. Quid facturus est adhuc infans, anima tenera, attendens ad majores quid agant, nisi ut quod eos viderit agere hoc sequatur? Babylonia ergo persecuta est parvulos nos; sed Deus dedit nobis agnitionem sui jam grandibus, ut non sequeremur errores parentum nostrorum. Quod et tunc commemoravi praedictum a propheta: «Ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Vere mendacium coluerunt» «patres nostri, vanitatem quae illis non profuit» 26Jerem. XVI, 19 . Jam juvenes dicunt, qui occisi erant parvuli sequendo ipsas vanitates: projiciendo autem vanitates, et reviviscendo in Deum proficiant, et retribuant Babyloniae. Qualem retributionem ei retribuent? Quam retribuit nobis. Parvuli ejus vicissim offocentur; imo parvuli ejus vicissim elidantur, et moriantur. Qui sunt parvuli Babyloniae? Nascentes malae cupiditates. Sunt enim qui cum vetere cupiditate rixantur. Quando nascitur cupiditas, antequam robur faciat adversum te mala consuetudo, cum parvula est cupiditas, nequaquam pravae consuetudinis robur accipiat; cum parvula est, elide illam. Sed times ne elisa non moriatur; «ad petram» elide: «Petra autem erat Christus» 27I Cor. X, 4 .

Notes

  1. 25. Psal. LXIV, 4
  2. 26. Jerem. XVI, 19
  3. 27. I Cor. X, 4