[vers. 11.] Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quae est civitas circumstantiae? Si meministis, jam eam commemoravi in alio psalmo, ubi dictum est: Et circumibunt civitatem . Circumstantiae enim civitas, Gentium circumfusio est; quae circumfusio Gentium in medio habebat unam gentem Judaeorum, colentem unum Deum: caetera circumfusio Gentium idolis supplicabat, daemonibus serviebat. Et mystice vocata est civitas circumstantiae; quia undique se Gentes circumfuderant, et ei circumsteterant quae colebat unum Deum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis, nisi Deus? Hoc vult dicere, quomodo deducet per illas nubes, de quibus dictum est: Vox tonitrui tui in rota 49Psal. LXXVI, 19 . Rota ipsa est civitas circumstantiae, quae dicta est rota, id est orbis terrarum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis deducet me usque in Idumaeam? id est, ut regnem etiam terrenis, ut me venerentur etiam qui de me non sunt, qui de me nolunt proficere.