TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 1.] Beatus» enim «vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis.» Viderit Deus, qui solus et veraciter et misericorditer judicat, quantum iste proficiat in mandatis ejus: quoniam «tentatio est vita humana super terram,» sicut sanctus Job dicit 10Job VII, 1 . Et iterum scriptum est: «Quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem» 11Sap. IX, 15 . Qui autem dijudicat nos, Dominus est: nec ante tempus judicare debemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo 12I Cor. IV, 4 et 5 . Viderit ergo ille quantum quisque proficiat in mandatis ejus: tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis adamaverit; nec jam desperare debet, quoniam «in mandatis ejus volet nimis,» et pax in terra hominibus bonae voluntatis 13Luc. II, 14 .

Notes

  1. 10. Job VII, 1
  2. 11. Sap. IX, 15
  3. 12. I Cor. IV, 4 et 5
  4. 13. Luc. II, 14