TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 5.] Inde ad membra. «Memoratus sum dierum antiquorum.» Numquid memoratus est ille dierum antiquorum, per quem factus est omnis dies? Sed loquitur corpus, loquitur unusquisque illius gratia justificatus, inhaerens illi in charitate et devota humilitate; loquitur, et dicit, «Memoratus sum dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis.» Quia utique omnia bona tu fecisti, et nihil constitisset quod a te constitutum non esset. Creatura tua spectaculum mihi facta est: quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem. Quare hoc? utquid hoc, nisi ut hoc intelligeret, quidquid in se boni esset, ab illo factum esse; ne ignorans justitiam Dei, et suam volens constituere, justitiae Dei subjectus non esset 45Rom. X, 3 ; ut ei conveniret vox illa superior, «In veritate tua et in justitia tua?» In omnibus ergo Dei operibus et meditatione omnium operum Dei gratiam insinuat, gratiam commendat, gratiam se invenisse gloriatur, gratiam qua gratis salvi facti sumus: quia et gratis salvi facti sumus. Quid gloriaris in tua justitia? quid te extollis, ignorans Dei justitiam? Dedisti forte aliquid, ut salvus esses: quid dedisti, ut homo esses? Respice ergo conditorem vitae tuae, substantiae et justitiae et salutis auctorem. «Meditare in facturis manuum ejus,» quia et justitiam quae in te est, ad manum ejus invenies pertinere. Audi Apostolum hoc te docentem: «Non ex operibus,» inquit, «ne forte quis extollatur.» Opera bona non habemus? Habemus plane; sed vide quid sequitur: «Ipsius enim sumus figmentum,» dixit. «Ipsius sumus figmentum:» forte naturam, qua homines sumus, commemorare voluit, hoc appellato figmento? Non plane; de operibus loquebatur: «Non,» inquit, «ex operibus, ne quis forte extollatur.» Sed non conjiciamus; sequatur: «Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis» 46Ephes. II, 9, 10 . Noli ergo putare te aliquid operari, nisi in quantum malus es. Averte ab opere tuo te, ad opus illius qui fecit te: ipse format; et ipse quod formaverat et tu exterminasti, reformet. Ut enim sis, ipse operatus est; ut bonus sis, si bonus es, ipse operatur. «Cum tremore,» inquit, «et timore vestram ipsorum salutem operamini.» Si nostram ipsorum salutem operamur, quare cum timore, quare cum tremore, cum sit in potestate nostra quod operamur? Audi quare cum timore et tremore: «Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate» 47Philipp. II, 12, 13 . Ergo cum timore et tremore, ut delectet in convalle operari artificem nostrum. Sic enim operatur tanquam in dejectis, qui judicat in gentibus, et replet ruinas. «In facturis manuum tuarum meditatus sum.» Vidi ergo, et inspexi opera tua; quia nihil boni esse in nobis potest, nisi abs te fiat, qui nos fecisti. 11. [«vers.» 6.] Et quid feci, cum viderem a te omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum esse, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio 48Jacobi I, 17 ? Cum hoc viderem, aversus ab opere malo quod feceram in me, «extendi manus meas ad te. Extendi,» inquit, «manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua tibi.» Complue, inquit, me ad faciendum fructum bonum. Dominus enim dabit suavitatem, ut terra nostra det fructum suum 49Psal. LXXXIV, 13 . «Extendi manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua,» non mihi, sed «tibi.» Sitire tibi possum, me irrigare non possum. «Anima mea velut terra sine aqua tibi:» quia sitivit anima mea in Deum vivum 50Psal. XLI, 3 . Quando veniam, nisi quando venerit? Sitivit anima mea in Deum vivum; quia «anima mea velut terra sine aqua tibi.» Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est. Discreta est aqua, apparuit arida 51Gen. I, 9 anima mea; irriga eam, quia «velut terra sine aqua tibi.»

Notes

  1. 45. Rom. X, 3
  2. 46. Ephes. II, 9, 10
  3. 47. Philipp. II, 12, 13
  4. 48. Jacobi I, 17
  5. 49. Psal. LXXXIV, 13
  6. 50. Psal. XLI, 3
  7. 51. Gen. I, 9