TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Misericordia Domini plena est terra. Quid coeli? Audi quid coeli. Non enim indigent misericordia, ubi nulla est miseria. In terra abundat hominis miseria, superabundat Domini misericordia: miseria hominis plena est terra, et misericordia Domini plena est terra. Coeli ergo, ubi nulla est miseria, numquid quia non indigent misericordia, non indigent Domino? Omnia indigent Domino, et misera et felicia. Sine illo miser non sublevatur, sine illo felix non regitur. Ergo, ne forte de coelis quaereres, cum audires, Misericordia Domini plena est terra, audi quia Domino et coeli indigent; Sermone Domini coeli solidati sunt. Nam non a se sibi solidamentum fuerunt, nec ipsi coeli firmitatem sibi propriam praestiterunt. Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Non habuerunt aliquid ex se, et tanquam supplementum a Domino perceperunt. Spiritu enim oris ejus non pars, sed omnis virtus eorum.