[«vers. 8.] Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.» Quid est hoc? quare «verumtamen?» Quia licuit impiis superbire in servos tuos, licuit impiis persequi servos tuos. Impune ergo erit impiis, quia persecuti sunt servos tuos? Non erit impune. Quamvis enim tu permiseris, et magis inde tui coronati sint; «Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.» Malum enim quod voluerunt, non bonum quod per nescientes actum est, eis retribuetur. Modo opus est ut oculos fidei habeamus, et videamus quia exaltantur ad tempus, et plangent in aeternum; et quibus datur potestas in servos Dei temporaliter, dicetur eis: «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» 34Matth. XXV, 32-41 . Sed si habeat quisque oculos, sicut dixit, «oculis tuis considerabis;» non est leve videre impium florentem in hoc saeculo, et habere ad illum oculos, ut consideres fide quid ille passurus est in fine, si se non correxerit: quia qui modo tonare volunt, postea fulminantur. «Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.»