Non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa. Ibi simus, in hoc corpore numeremur et nos, non celemus misericordiam Domini et veritatem Domini. Vis audire misericordiam Domini? Recede a peccatis, donabit peccata. Vis audire veritatem Domini? Tene justitiam, coronabitur justitia. Modo enim misericordia tibi praedicatur, postea veritas exhibebitur. Non enim sic est Deus misericors, ut injustus sit; nec sic justus, ut misericors non sit. Parvane misericordia tibi est? Non imputabit priora omnia: male vixisti usque in hodiernum diem, adhuc vivis, bene vive hodie, hanc misericordiam non celabis. Si haec est misericordia: quae veritas? Congregabuntur ante eum omnes gentes, et dividet eas sicut pastor dividit oves ab hoedis; oves ponet ad dexteram, hoedos ad sinistram. Ovibus quid? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est. Hoedis quid? Ite in ignem aeternum 53Matth. XXV, 32, 34, 41 . Ibi poenitentiae locus non est. Quia misericordiam Dei contempsisti, veritatem senties: si autem non contempsisti misericordiam, veritate gaudebis.