[«vers. 8.] Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.» Primogenita nostra salva sint Domino, quoniam ipse ea dedit nobis. Molesta autem poena est, et nimium terribilis plaga, mors primogenitorum. Quae sunt primogenita nostra? Mores isti nostri, quibus nunc servimus Deo, ipsa sunt primogenita nostra. Primitias enim habemus ipsam fidem, unde incipimus. Ecclesiae quippe dictum est, «Venies, et pertransies ab initio fidei» 37Cant. IV, 8, sec. LXX : et nemo incipit bene vivere, nisi a fide. Fides ergo nostra in primogenitis nostris est. Quando custoditur fides nostra, caetera subsequi possunt. Nam quod purgantur homines quotidie proficiendo in melius, meliusque vivendo, ipso interiore homine renovato de die in diem, sicut dicit Apostolus, «Et si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem» 38II Cor. IV, 16 ; ideo fit quia primogenita fides vivit, de qua primogenita fide et Apostolus ait, «Non solum autem, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes;» id est, dantes jam Deo primitias spiritus nostri, hoc est, ipsam fidem tanquam primogenita nostra; «tamen in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri» 39Rom. VIII, 23 . Si ergo magna Dei gratia est ut conservetur fides nostra; magna poena est occidere primogenita, quando homines in afflictione Ecclesiae constituti perdunt fidem. Affligunt enim Ecclesiam, ut perdant fidem: nam et ipsa Aegyptus afflictio interpretatur. Quicumque ergo affligunt Ecclesiam, quicumque scandala Ecclesiae immittunt, etsi christiani appellentur, moriuntur primogenita eorum. Erunt infideles, erunt inanes, habentes nomen tantum et signum: in corde autem primogenitum suum sepelierunt; usque adeo, ut quando ei aliquid dixeris, propter bonam vitam, propter spem vitae aeternae, et propter timorem ignis aeterni, apud se subsannet; aut si talis cet ut audeat coram te, os torqueat et dicat: Quis huc inde reversus est? dicunt sibi homines quod volunt. Et christianus est; sed quia affligens, occisus est primogenitus ejus, mortua est fides ejus: et hoc «ab homine usque ad pecus.» Dicam, fratres, quod sentio. Homines intelligo spiritualiter significari tanquam doctos, propter rationalem animam, quod est homo: pecora vero, indoctos; sed tamen habentes fidem, nam non haberent primogenita. Sunt docti qui affligunt Ecclesiam, schismata et haereses faciendo. Proinde nec in illis invenis fidem, quoniam facti sunt Aegyptus, id est afflictio populo Dei. Occisa sunt primogenita eorum: trahunt post se turbas indoctas; ipsa sunt pecora. In hac ergo afflictione qua Ecclesia affligitur, moritur in affligentibus fides: moriuntur primogenita et in ipsis doctis et indoctis; quia occidit Deus primogenita Aegyptiorum «ab homine usque ad pecus.»