[«vers.» 63, 64.] Jam vero quia ista fiunt gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, vocem personae suae per hanc prophetiam suo corpori adjungit ipse Salvator. Ad ipsum caput enim proprie quod sequitur pertinere arbitror, «Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.» Sicut est in Epistola quae ad Hebraeos inscribitur: «Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non confunditur fratres eos vocare.» Et paulo post: «Propterea ergo,» inquit, «quia» pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse «propemodum eorum participavit» 240Hebr. II, 11, 14 . Quod quid est aliud, quam, Eorum particeps factus est? Neque enim efficeremur participes divinitatis ejus, nisi ipse mortalitatis nostrae particeps fieret. Nam et in Evangelio, quod nos divinitatis ejus participes facti sumus, ita dicitur: «Dedit eis potestatem filios Dei fieri; his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus,» «neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.» Ut autem hoc fieret, quia et ipse factus est particeps mortalitatis nostrae, ita ibi sequitur: «Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» 241Joan. I, 12-14 . Per hanc ejus participationem nobis gratia subministratur, ut caste timeamus Deum, et custodiamus mandata ejus. Proinde ipse Jesus loquitur in ista prophetia: sed quaedam in membris suis et unitate corporis sui, tanquam in uno quodam homine diffuso toto orbe terrarum, et succrescente per volumina saeculorum; quaedam vero in seipso capite nostro. Unde et hoc est quod ait, «Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.» Et quia propter hoc quod particeps lactus est fratrum suorum, Deus hominum, immortalis mortalium, ideo granum cecidit in terram, ut mortificatum multum fructum faceret; de ipso fructu seculus adjunxit, «Misericordia tua, Domine, plena est terra.» Et unde hoc, nisi cum justificatur impius? In cujus gratiae scientia ut proficiatur, adjungit, «Et justificationes tuas doce me.»