TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo? Quoniam Dominus factus est infirmus propter te, o homo qui audis; non tibi compares Deum Etenim creatura es, ille creator tuus. Nec illum hominem tibi conferas, quia propter te homo Deus tuus, et Verbum Filius Dei: sed illum hominem tibi praeferas, tanquam mediatorem, Deum autem supra omnem creaturam: et sic intelligas, quia qui homo factus est propter te, non incongrue orat pro te. Si ergo non incongrue orat pro te, non incongrue potuit et ista verba dicere propter te: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Sed ista verba, si non intelligamus inimicos, falsa erunt, ipsum Dominum Jesum Christum cogitantes. Quomodo enim verum est, si Christus Dominus loquitur, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me? Ex persona hominis, ex persona infirmitatis, ex persona carnis, quomodo verum est: quandoquidem jucundati sunt inimici ejus super eum, quando illum crucifixerunt, tenuerunt eum, et flagellaverunt, et colaphizaverunt, dicentes, Prophetiza nobis, Christe 11Matth. XXVI, 66, etc ? Ista jucunditas eorum quasi cogit nos putare falsum esse quod dictum est, Nec jucundasti inimicos meos super me. Deinde cum in cruce penderet, et transibant vel stabant, et attendebant, et caput movebant, et dicebant, Ecce Filius Dei, alios salvos fecit, seipsum non potest, descendat de cruce, et credimus in eum 12Id. XXVII, 42 ; dicentes ista nonne jucundabantur super eum? Ubi est ergo ista vox, Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me?

Notes

  1. 11. Matth. XXVI, 66, etc
  2. 12. Id. XXVII, 42