TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Quid est hoc, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt isti omnes qui dicunt: Non est Deus? Et quid? hoc latebat Deum, tales esse factos? aut vero nobis eorum interior cogitatio aperiretur, nisi ab illo diceretur? Si ergo noverat, si sciebat, quid est hoc quod dictum est, quod de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum? Quaerentis enim verba sunt, non scientis: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Et tanquam inveniret quod quaesivit inspiciendo, et de coelo prospiciendo, dicit sententiam: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Duae quaestiones oriuntur aliquantum difficiles. Si enim respicit de coelo Deus, ut videat si est intelligens aut requirens Deum; subintrat cogitatio imprudenti, quia non omnia novit Deus. Haec una quaestio est: quae est altera? Si non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, quis est ille qui parturit inter malos? Illa ergo sic solvitur quaestio, quia plerumque ita loquitur Scriptura, ut quod dono Dei creatura facit, Deus facere dicatur: ut, verbi gratia, cum misereris pauperis, quia dono Dei facis, Deus misereatur: cum cognoscis qui sis, quia illo allucente facis, si is es qui dicas, Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, illuminabis tenebras meas 13Psal. XVII, 29 ; quod eo donante et faciente cognoveris, ille cognoscit. Nam unde est, Tentat vos Dominus Deus vester ut sciat si diligatis illum 14Deut. XIII, 3 ? Quid est, ut sciat? Ut dono suo scire vos faciat. Sic ergo et hic, Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Adsit ipse, et donet nobis ut quod cor nostrum fecit concipere, faciat et parere. Apostolus dicit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Hoc Spiritu ergo quo cognoscimus quae a Deo donata sunt nobis, discernimus inter nos et eos quibus haec donata non sunt, et ex nobis illos cognoscimus. Quia si nos aliquod bonum habere non potuisse intelligimus, nisi illo donante et largiente a quo sunt omnia bona; simul videmus nihil tale posse habere eos quibus haec Deus non donavit. Ista dignoscentia nobis ex Spiritu Dei est; et eo quo videmus hoc, Deus videt; quia id Deus facit ut videamus. Hinc enim dictum est et illud, Spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudinem Dei 15I Cor. II, 12, 10 : non quia ille scrutatur qui novit omnia, sed quia tibi donatus est Spiritus, qui et te scrutari facit: et quod dono ipsius tu facis, ille facere dicitur; quia sine illo tu non faceres. Ergo Deus facere dicitur, cum tu facis. De dono Spiritus filiorum, quibus datus est Spiritus Dei, respiciunt super filios hominum, ut videant si est intelligens aut requirens Deum: sed quia id dono Dei et Spiritu Dei faciunt, Deus hoc facere dicitur; velut prospicere et videre. Quare autem de coelo, si hoc homines faciunt? Quia dicit Apostolus, Nostra autem conversatio in coelis est 16Philipp. III, 20 . Unde enim hoc facis ut videas, unde prospicis ut intelligas? nonne corde? Si corde hoc facis, christiane, vide si sursum cor habeas. Si sursum cor habes, de coelo in terram prospicis. Et quia hoc dono Dei facis, Deus de coelo prospicit super filios hominum. Illa igitur quaestio pro modulo nostro sic soluta est.

Notes

  1. 13. Psal. XVII, 29
  2. 14. Deut. XIII, 3
  3. 15. I Cor. II, 12, 10
  4. 16. Philipp. III, 20