[«vers. 3.] Confessio et magnificentia opus ejus.» Quid magnificentius quam justificare impium? Sed opus fortasse hominis praevenit istam magnificentiam Dei, ut cum fuerit peccata confessus, justificari mereatur. «Descendit» enim «de templo justificatus Publicanus magis quam Pharisaeus;» quia «neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.» Haec est magnificentia Domini, justificatio peccatoris: «quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur» 10Luc. XVIII, 13, 14 . Haec est magnificentia Domini; quoniam cui plurimum dimittitur, plurimum diligit 11Id. VII, 42-48 . Haec magnificentia Domini; quoniam «ubi abundavit peccatum, et superabundavit gratia» 12Rom. V, 20 . Sed fortasse ex operibus. «Non,» inquit, «ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo in operibus bonis» 13Ephes. II, 9, 10 . Justitiam enim homo non operatur nisi justificatus: «credens autem in eum qui justificat impium» 14Rom. IV, 5 , a fide incipit; ut bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit ostendant. Unde ergo illa confessio? Nondum quidem opus est justitiae, sed delicti improbatio: sed quoquo modo se habeat, nec in ipsa de te homo glorieris, «ut qui gloriatur, in Domino glorietur» 15I Cor. I, 31 . «Quid enim habes quod non accepisti» 16Id. IV, 7 ? Non ergo sola magnificentia qua justificatur impius, sed et «confessio et magnificentia opus ejus. Quid ergo dicimus?» quia «cui vult miseretur, et quem vult obdurat; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Justitia» enim «ejus manet in saeculum saeculi. Tu autem, homo» de hoc saeculo, «quis es qui respondeas Deo» 17Rom. IX, 14, 18, 20 ?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 10. Luc. XVIII, 13, 14
- 11. Id. VII, 42-48
- 12. Rom. V, 20
- 13. Ephes. II, 9, 10
- 14. Rom. IV, 5
- 15. I Cor. I, 31
- 16. Id. IV, 7
- 17. Rom. IX, 14, 18, 20