TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Christus in passione dicit, Miserere mei, Deus. Deo Deus dicit, Miserere mei. Qui cum Patre miseretur tui, in te clamat, Miserere mei. Etenim quod de illo clamat, Miserere mei, tuum est: a te hoc accepit, propter te liberandum carne indutus est. Caro ipsa clamat, Miserere mei, Deus, miserere mei: homo ipse, anima et caro. Totum enim hominem suscepit Verbum, et totus homo factus est Verbum. Ne ideo putetur non ibi fuisse animam, quia evangelista ita dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 17Joan. I, 14 . Etenim dicitur caro homo, sicut alio loco dicit Scriptura, Et videbit omnis caro salutare Dei 18Isai. XL, 5; Luc. III, 6 . Numquid caro sola videbit, et anima ibi non erit? Iterum dicit ipse Dominus de hominibus: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis 19Joan. XVII, 2 . Numquid in solam carnem acceperat potestatem, et non maxime in animas, quas primitus liberabat? Ergo ibi erat anima, ibi erat caro, ibi totus homo; et totus homo cum Verbo, et Verbum cum homine, et homo et Verbum unus homo, et Verbum et homo unus Deus. Dicat ergo, Miserere mei, Deus, miserere mei. Non expavescamus voces petentis misericordiam et exhibentis. Ideo enim petit, quia exhibet: ad hoc enim homo, quia misericors; non ut conditionis necessitate nasceretur, sed ut nos de conditione necessitatis liberaret. Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Audis magistrum orantem, disce orare. Ad hoc enim oravit, ut doceret orare: quia ad hoc passus est, ut doceret pati; ad hoc resurrexit, ut doceret sperare resurrectionem.

Notes

  1. 17. Joan. I, 14
  2. 18. Isai. XL, 5; Luc. III, 6
  3. 19. Joan. XVII, 2