Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt. Ad eum: ad quem? Ad Deum. Solet enim personam mutare: quomodo est, Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua 43Psal. III, 9 . Non dixit, Domini est salus, et super populum ejus benedictio ejus: aut, Domine, tua est salus, et super populum tuum benedictio tua: sed cum inciperet, Domini est salus, non ad illum, sed de illo dicens; ibi conversus est ad illum, et ait, Et super populum tuum benedictio tua. Sic et hic cum audis primo ad te, deinde ad eum, ne putes alium esse; Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt. Quid est, in diluvio aquarum multarum? Qui natant in diluvio aquarum multarum, non appropinquant ad Deum. Quid est diluvium aquarum multarum? Multiplicitas variarum doctrinarum. Intendite, fratres. Multae aquae sunt variae doctrinae. Doctrina Dei una est, non sunt multae aquae, sed una aqua, sive sacramenti baptismi, sive doctrinae salutaris. De ipsa doctrina qua irrigamur per Spiritum sanctum, dicitur: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus 44Prov. V, 15 . Ad istos fontes non accedunt impii, sed credentes in eum qui justificat impium 45Rom. IV, 5, jam justificati accedunt. Aliae aquae multae, multae doctrinae inquinant animas hominum, quod paulo ante dicebam. Alia doctrina est, Fatum mihi fecit. Alia doctrina, Casus mihi fecit, fortuna fecit. Si casibus reguntur homines, nulla providentia aliquid geritur: et ipsa doctrina est. Alius dixit, Est gens contraria tenebrarum, quae rebellavit adversus Deum, ipsa facit peccare homines. In hoc diluvio aquarum multarum ad Deum non appropinquabunt. Quae est illa aqua, illa vera quae manat de intimo fonte purae venae veritatis? Quae illa aqua est, fratres, nisi quae docet confiteri Domino? Quae est illa aqua, nisi quae docet, Bonum est confiteri Domino 46Psal. XCI, 2 ? Quae est illa aqua, nisi quae docet hanc vocem, Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino: et, Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi? Haec aqua confessionis peccatorum, haec aqua humiliationis cordis, haec aqua vitae salutaris, abjicientis se, nihil de se praesumentis, nihil suae potentiae superbe tribuentis. Haec aqua in nullis alienigenarum libris est, non in epicureis, non in stoicis, non in manichaeis, non in platonicis. Ubicumque etiam inveniuntur optima praecepta morum et disciplinae, humilitas tamen ista non invenitur. Via humilitatis hujus aliunde manat: a Christo venit. Haec via ab illo est, qui cum esset altus, humilis venit. Quid enim aliud docuit humiliando se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 47Philipp. II, 8? Quid aliud docuit solvendo quod non debebat, ut nos a debito liberaret? Quid aliud docuit baptizatus qui peccatum non fecit, crucifixus qui reatum non habebat? Quid aliud docuit, nisi hanc humilitatem? Non immerito ait: Ego sum via et veritas et vita 48Joan. XIV, 6 . In hac ergo humilitate propinquatur ad Deum, quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor 49Psal. XXXIII, 19. In diluvio autem aquarum multarum extollentium se adversus Deum, et docentium superbas impietates, ad Deum non appropinquabunt.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 43. Psal. III, 9
- 44. Prov. V, 15
- 45. Rom. IV, 5
- 46. Psal. XCI, 2
- 47. Philipp. II, 8
- 48. Joan. XIV, 6
- 49. Psal. XXXIII, 19