[vers. 2.] Magnus, Dominus, et laudabilis valde. Ecce magnus Dominus, et laudabilis valde: sed numquid infideles laudant Dominum? Numquid etiam qui credunt et male vivunt laudant Dominum, per quos fit ut nomen Dei blasphemetur in Gentibus? numquid laudant Dominum 7Rom. II, 24? An vero si etiam laudent, acceptatur laus eorum, eum scriptum sit: Non est speciosa laus in ore peccatoris 8Eccli. XV, 9 ? Dixisti ergo, Magnus Dominus, et laudabilis valde: sed hic ubi. In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. De hoc alibi dicitur: Quis ascendet in montem Domini? Innocens manibus et mundo corde 9Psal. XXIII, 3, 4 . In his magnus Dominus, et laudabilis valde: hoc est, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Haec est civitas in monte posita, quae abscondi non potest: haec est lucerna quae sub modio non occultatur, omnibus nota, omnibus diffamata 10Matth. V, 14, 15. Non autem universi cives ejus sunt, sed illi in quibus magnus Dominus, et laudabilis valde. Quae est ergo ista civitas, videamus, ne forte quia dictum est, In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus, debeamus quaerere istum montem, ubi etiam exaudiri possimus. Non enim frustra dicitur in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo 11Psal. III, 5 . Adjuvit ergo te mons iste ut exaudireris. Nam si in eum non ascenderes, infra jacens clamare posses, sed exaudiri non posses. Quis est ergo iste mons, fratres? Magna cura inquirendus, magna sollicitudine investigandus; labore etiam occupandus et ascendendus. Sed si in aliqua parte terrarum est, quid faciemus? Peregrinabimur de terra nostra, ut ad illum montem pervenire possimus? Imo tunc peregrinamur, si in illo non sumus. Ipsa est enim civitas nostra, si membra regis sumus, qui caput est civitatis ipsius. Ubi est ergo iste mons? Si regionem aliquam tenuit, laborandum est, ut dixi, ut ad eum perveniatur. Sed quid satagis? Utinam non sis piger ascendere in montem, quomodo mons non fuit tardus venire ad dormientem. Fuit enim quidam lapis angularis contemptibilis, in quem Judaei offenderunt 12Rom. IX, 32, praecisus de quodam monte sine manibus, hoc est de regno Judaeorum veniens sine manibus, quia humanum opus non accessit ad Mariam, de qua natus Christus 13Matth. I, 16. Sed si lapis iste ubi in eum offenderunt Judaei, ibi remaneret, tu quo ascenderes non haberes. Quid autem factum est? Quid dicit prophetia Danielis? Quid, nisi quia crevit lapis iste, et factus est mons magnus? Quam magnus? Ita ut impleret universam faciem terrae 14Dan. II, 34, 35. Ergo crescendo mons iste et implendo universam faciem terrae, venit ad nos. Quid ergo montem quasi absentem quaerimus, et non in praesentem jam ascendimus, ut sit in nobis magnus Dominus, et laudabilis valde?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 7. Rom. II, 24
- 8. Eccli. XV, 9
- 9. Psal. XXIII, 3, 4
- 10. Matth. V, 14, 15
- 11. Psal. III, 5
- 12. Rom. IX, 32
- 13. Matth. I, 16
- 14. Dan. II, 34, 35