TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam . Hoc jam temporaliter secundum susceptum hominem, qui sacrificium sese obtulit pro omnibus sacrificiis, qui etiam interpellat pro nobis 4Rom. VIII, 34; ut ad totam ipsam dispensationem temporalem, quae pro genere humano facta est, referatur quod dictum est, Postula a me; ut scilicet gentes nomini christiano copulentur, atque ita a morte redimantur, et possideantur a Deo. Dabo tibi gentes haereditatem tuam, quas possideas ad earum salutem, et quae tibi fructificent spiritualia. Et possessionem tuam terminos terrae. Idem repetitum est: terminos terrae, pro eo positum quod dictum est, gentes; sed hoc planius, ut omnes gentes intelligamus: possessionem autem tuam, pro eo quod dictum est, haereditatem tuam.

Notes

  1. 4. Rom. VIII, 34